- SIMIA sui temporis
- SIMIA sui temporisTitianus Orator dictus memoratur Capitolino Maximino Iun. c. 1. Usus est ---- oratore Titianô filiô Titiani senioris, qui Provinciarum libros pulcherrimos scripsit, et qui dictus est Simia temporis sui, quod cuncta imitatus esset.Non enim is solum Marci Tullii epistolas imitatus est, quod inceptum cum minus feliciter ei cessisse videretur, a Frontonianis (a Cornelio Frontone denominatis) aemulis suis eô dictô percussus est, ut habet Sidonius Apollin. l. 1. Ep. 1. Sed multa insuper in diversissimo genere scripsit, ut Orationes, Epistolas, Controversias, sive Themata ex Virgilio, Rhetorica, Chorographiam, de Re Rustica; quorum omnium apud Veteres factam mentionem invenimus. Casaubon. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.